monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.508 > bkeCod.16.173r > bnf8907.143 > bkeCod.16.109v > csg48.394 > bnf17416.351 > hlw17.222 > sectio 84 > sectio 115 > bsbClm14056.72 > bnf6797.477 > sectio 55 > sectio 4 > bavPal.lat.311.333 > sectio 75 > sectio 18 > sectio 16 > bnf17416.206 > 51 > Matthaeus, 6 > bavPal.lat.311.327 > csg211.270 > bnf15046.190 > bnf6797.488 > csg95.140 > bumMs.H125.18 > bnf8040.170 > bnfGrec107.217 > bnf8672.81 > admCod.164.155 > csg899.36 > bkeCod.16.123r > bnf6797.486 > bnf8907.527 > sectio 9 > sectio 13 > Ioannes, 4 > Psalmi, 123 > sectio 2 > sectio 64 > bsbClm14439.111 > bnf8907.438 > bsbClm14056.182 > bavPal.lat.311.337 > bavPal.lat.311.325 > bkeCod.16.119r > sectio 116 > bsbClm14439.73 > bsbClm6436.14 > bnf6797.478 > sbbMs.Phill.1896.10 > bnf8907.601 > sectio 19 > bavPal.lat.311.329 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 1
Iam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est , adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret ; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur : sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare . Nos ergo hic intelligamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris eius, cuius corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate iacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent . Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere debemus. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti . Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem . In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt .